monumenta.ch > Seneca Maior > sectio 16

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Seneca Maior, Controversiae, 2, 1, 16
SILONIS POMPEI. Quantumcumque est, satis mihi est; unicus sum. Fortiter fortunam meam feram: hoc non mihi primum accidit. Tuus sum filius, etiam(si) abdicor. Quid videri me velis, nescio: (in)nocentem? sed abdicor; nocentem? sed adoptor. Utcumque tamen abdicatio tolerabilior est: unum abdicat; adoptio tres abdica(vit, quartum abdica)tura est. Non potest mihi dici quod ceteris abdicatis: 'in tua potestate fuit; si paruisses patri, non perdidisses patrem. ' etiamsi non abdicarer, perditurus fui.